monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 4
Sic erudienda est anima, quae futura est templum Dei. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia verba non intelligat, cantica mundi ignoret: adhuc tenera lingua, Psalmis dulcibus imbuatur. Procul sit aetas lasciva puerorum: ipsae puellae et pedissequae a saecularibus consortiis arceantur, ne quod male didicerint, peius doceant . Fiant ei litterae vel buxeae, vel eburneae, et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit. Et non solum ordinem teneat litterarum, et memoria nominum in canticum transeat; sed ipse inter se crebro ordo turbetur, et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sono tantum, sed et visu noverit: Cum vero ceperit trementi manu stylum in cera ducere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli, vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia, et foras non queant evagari. Syllabas iungat ad praemium: et quibus illa aetas delectari potest, munusculis invitetur. Habeat et in discendo socias, quibus invideat: quarum laudibus mordeatur. Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium, ut et vicisse gaudeat, et victa doleat . Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum praecepta in infantia, ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina, per quae consuescit paulatim verba contexere, non sint fortuita, sed certa, et coacervata de industria, Prophetarum videlicet atque Apostolorum, et omnis ab Adam Patriarcharum series, de Matthaeo Lucaque descendat, ut dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur. Magister probae aetatis et vitae, eruditionisque est eligendus, nec puto erubescet vir doctus id facere in propinqua, vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum utilitate initia traderet litterarum. Non sunt contenenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt. Ipse elementorum sonus, et prima institutio praeceptorum, aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum, dimidiata dicere verba filia consuescat, et in auro atque purpura ludere: quorum alterum linguae, alterum moribus officit: ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est . Graccorum eloquentiae multum ab infantia sermo matris contulisse scribitur. Hortensii oratio in paterno sinu coaluit. Difficulter eraditur, quod rudes animi praebiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum colorem revocet? Rudis testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. Graeca narrat historia , Alexandrum potentissimum regem, orbisque domitorem, et in moribus, et in incessu, Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus adhuc parvulus fuerat infectus. PROCLIVIS est enim malorum aemulatio, et quorum virtutes assequi nequeas, cito imitaris vitia. Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula: habeat modestam gerulam, nutricium gravem. Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, collo dependeat, nolenti ALLELUIA decantet. Rapiat eam avia, patrem risibus cognoscat, sit omnibus amabilis; et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat. Discat statim quam habeat et alteram aviam, quam amitam: cui imperatori, cui exercitui tyruncula nutriatur. Illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum.